HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLVII: De electione duodecim apostolorum

#Joan. I#Matth. X

Et cum sedisset, vocavit ad se quos voluit ipse, et fecit ut essent cum illo duodecim, quos et apostolos, id est missos, nominavit: Simonem quem agnominaverat Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus. Et imposuit his duobus nomina Boanerges, id est filii tonitrui, quia unus eorum intonuit dicens: In principio erat Verbum. Et ambo saepe terrificam vocem Patris audire meruerunt: Philippum, et Bartholomaeum, Thomam, et Matthaeum publicanum, Jacobum Alphaei, et Taddaeum fratrem ejus, qui et Judas cognominatus est, quem Lucas Judam Jacobi vocat, qui tertio nomine dictus est Lebaeus, Simonem Chananaeum, et Judam Iscariotem. In hoc catalogo nomina apostolorum combinata, quasi parium, ponuntur non satis nota causa. Quare vero Jacobus Alphaei posterior numeretur Jacobo Zebedaei, et minor dicatur, et ille major, cum praerogativa sanctitatis suae factus sit ab apostolis postea archiepiscopus Jerosolymorum, et senior fuerit, merito quaeritur. Ad quod melius videndum dicimus, quod Annamortuo Joachim, de quo susceperat Mariam virginem, quae data est in uxorem Joseph genero suo, nupsit Cleophae fratri ipsius Joseph, de quo post susceptam filiam, vocatamque Mariam, dedit in uxorem Alphaeo, de qua nati sunt Alphaeo quatuor consobrini Domini, Jacobus, Simon et Judas apostoli, et Joseph, qui et Barsabas, qui pro Juda post cum Mathia electus fuit Et hi quatuor prae caeteris consanguineis dicti sunt fratres Domini; quia non solum cognati, sed et agnati ejus putabantur, tanquam ex duobus fratribus Joseph, et Cleopha descendentes. Inter quos tamen quasi antonomastice Jacobus dictus est frater Domini, quia quam simillimus fuit ei in facie. Item mortuo Cleopha, Anna nupsit viro tertio, scilicet Salome susceptamque ex eo filiam, sicut et alias prius, vocavit Mariam. Et hanc duxit Zebedaeus, habuitque ex ea filios, Jacobum majorem et Joannem, qui licet posterior natu, major tamen dictus est, quia prius vocatus est a Domino, et prius adhaesit ei. Quod Romana servat Ecclesia, ut singuli in ordinibus suis priores, sint prius ordinati. Ita dicit Hieronymus. Alii vero videntes mulieres agnominari solere a nominibus virorum, ut Marcia Catonis, dixerunt prioribus viris mortuis, has duas Marias nupsisse Cleophae et Salome, vel priores viros fuisse binomios, et dictum Zebedaeum Cleopham, Alphaeum Salomam.